Charter Document - 01980025
Charter Number: | 01980025 |
---|---|
Cartulary Title: | Robert of Beaumont, Count of Meulan and Leicester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1105 - 1107 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de l'Eure - H 711 (f115r) SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Anno incarnationis dominice MC sexto Robertus comes de Mellent sedens in capitulo beati Petri de Pratello presente abbate Ricardo Baiocensi conuentu quoque monachorum circonsedente concessit abbatie sue libertatem terrenarum possessionum atque consuetudines iudiciarie potestatis saluo ordine monachorum sicut habet in sua terra ipse comes Hoc est memoratus quidem abbas forisfacturas suas habebit qui secundum humanas leges ab homicidis et furibus ceteris quoque capitali sententia convictis more patrio exiguntur Quod si latronem quemlibet famulus comitis in terra abbatis forte reperent statim capiet eum et cuipiam procuratori abbatis commendabit vel datis obsidibus in eadem terra retinebit donec res ad aures perveniat abbatis Denique quicquid habet in suo latrone taliter capto habiturus est idem abbas in suo Preterea si fur aliquis de terra abbatis in terra abbatis in terra comitis captus fixerit dabit abbas obsides pro eo si illim habere voluerit et post modum in curia comitis causa ventilabitur Quod si convictus fuerit in comitis potestate remanebit et totum quod super terram Sancti Petri repertum fuerit ad abbatis ditionem transibit Item condonauit abbatie sue banleuiam et ullac et hainfariam et incendium Terminus autem banleuie hic est A sancto Germano usque ad domum lazarorum et usque ad pontem Giroldi et usque ala foetelcie Testes autem istius donationis isti sunt Rogerius Efflanc Herluinus Toroville Willelmus de Campiniaco Radulfus de Hispania Rainowardus Goscelinus presbiter Tustiniville Herluinus aurifex Hunfridus filius Roberti Saffridus de Putafossa Rualdus Brito Salernie Saffridus cemintarius et Osbernus frater eius Gislebertus filius Rainaldi filii Martini Ascelinus filius Oliveri de Monte Rotart