Charter Document - 01970017
Charter Number: | 01970017 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Launceston Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1128 - 1131 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noscat presentis temporis etas noscat omnis successiva posteritas quod Radulphus ecclesie Sancti Stephani de Lanzavetona decanus coram maxima multitudine clericorum et laicorum voluntarie decanatum suum et omnes terras et redditus ad decanatum pertinentes sine aliqua retraccione michi Willelmo episcopo reddidit Et ego quicquid Radulphus michi reddidit canonicis regularibus quos in eadem constitui sine aliqua dilacione totum dedi Radulpho vero tam pro etate senili quam pro pristino quem possederat honore prebendam suam et quasdam terras ad ecclesiam pertinentes ad victualium usum prestiti dum viveret Post cuius decessum prebendam et easdem terras canonicis regularibus in eadem ecclesia Deo servientibus concedo in eternum possidendas sub istorum testimonio virorum quorum ista sunt nomina Osbertus abbas de Tavistoca Gofridus prior Plymptonie Walterus de Augo archidiaconus Cornubie Clarenbaldus capellanus regis Magister Odo Thomas de Linconia Teodericus canonicus Radulphus de Luy Bletheu Ailricus Strenn Algarus de Sancto Motho filii ipsius Radulphi Bernardus et Vitellius presentibus parochianis et presente conventu canonicorum regularium et canonicorum secularium