Charter Document - 01970002

Charter Document - 01970002


Charter Number: 01970002
Cartulary Title: The Cartulary of Launceston Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Henricus Willelmi Anglorum primi regis filius tocius Anglie rex ac moderator notum facio omnibus clero simul et populo tam presentis seculi quam futuri Quia Dei misericordia compunctus pro absolucione peccatorum meorum et salute anime mee reddo et restituo Sancte Marie et Sancti Petri Exoniensis ecclesie has subscriptas ecclesias ita omnibus modis liberas et quietas sicut eas donatas esse a preclaris regibus predecessoribus meis ipsorum carte testantur ecclesiam videlicet Sancti Petroci Sancti Stephani Pirani Dohou Probos cum omnibus terris et rebus ad eas pertinentibus ita liberas et quietas ab omnibus geldis querelis et consuetudinibus sicut fuerunt temporibus antecessorum meorum preter autem has tres ecclesias in Devonia quas pie memorie Willelmus rex pater meus Willelmo episcopo Exonie dum ad huc capellanus suus esset dedit ecclesiam de Plympton de Brauntona et ecclesiam Sancti Stephani infra ipsam civitatem Exonie ipsas concedo et dono sedi episcopali Exonie iure hereditario imperpetuum obtinendas pro redempcione anime mee et patris mee cum omnibus terris et decimis et rebus ad eas pertinentibus ita liberas et quietas ab omnibus consuetudinibus et querelis sicut pater meus predicto Willelmo eas dederat necnon et ecclesiam de Columptona quam ego prefato Willelmo episcopo dederam Similiter concedo et dono episcopali sede Exonie pro remissione peccatorum meorum cum terris et decimis et omnibus rebus ad eam iuste pertinentibus Et ut hec ita data inviolabiliter et inconcusse sub eterno munimento permaneant signo Sancte Crucis consignata dimitto

Source (click image below to view full size)