Charter Document - 01960410
Charter Number: | 01960410 |
---|---|
Cartulary Title: | Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincoln[] episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum inter Ricardum de Cernay rectorem ecclesie de Magna Munden[] actorem et moniales prioratus de Rugenheya parte rei fungentes auctoritate domini pape super portionibus inferius annotatis questio verteretur aliquamdiu Tandem tam dicte partes quam Gerardus de Furnivall[] ipsius ecclesie necnon et dicti prioratus patronus sponte simpliciter et absolute super portionibus ipsis ordinationi nostre se subiecerunt Sunt autem hec portiones minute decime de curia dictarum monialium provenientes tota decima de Tren[] et de Langel[] et due partes decime septem acrarum una roda minus de terra que fuit Gilberti le Parker in eodem campo item tota decima illius partis de assarto que iacet inter terram dicti Gilberti et terram Nobilie et decime omnium garbarum campi iacentis citra grangiam monialium item decime provenientes de decem acris pasture de terra Osberti iuxta parcum versus orientem et due partes decime de quatuor acris et una roda que iacent iuxta curiam monialium quas Leffyng[] tenuit item omnes decime de augmento instauri curie de Munden[] occasione forinsecarum terrarum que non pertinent ad antiquum dominicum Nos quidem pensatis pensandis et Deum habentes pre oculis quia per inquisitionem in hac parte factam de possessione dictarum monialium nobis constitit ordinavimus in hunc modum videlicet quod sepedicte moniales de Rugeheya recipiant et possideant omnes decimas prenotatas imperpetuum reddendo inde supradicte ecclesie de Munden[] sex libras cere singulis annis die dominica proxima ante festum sancti Nicholai Ordinavimus etiam quod si de novo fiant assarta vel alterius modi augmenta infra parrochiam predictam unde decime dari debeant ille decime totaliter et libere dicte matricis ecclesie rectoribus persolvantur salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincoln[] ecclesie dignitate Ut autem hec ordinatio nostra a supradictis partibus admissa et accepta perpetuam optineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus Waltero thesaurario Lincoln[] Roberto de Boselour[] capellano Radulfo de Warravill[] Willelmo de Winchecumb et Thoma de Askeby canonicis Lincoln[] magistro Alardo de Arundell[] Iohanne de Crakehall[] Eustachio de Westunlund et Stephano de Castello clericis Dat[] per manum Garini de Kirketon[] capellani canonici Lincoln[] apud Parkum Stowe xviii kalendas Iulii pontificatus nostri anno vicesimo quarto