Charter Document - 01960371
Charter Number: | 01960371 |
---|---|
Cartulary Title: | Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincoln episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ordinasse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse successoribus nostris episcopis Linc qui pro tempore fuerint quod de ecclesia de Hameldun et de iure patronatus eiusdem et de pensione viginti solidorum de ecclesia beati Petri Stanford et de omnibus aliis pertinentiis suis et de capella de Branteston cum eas vacare contigerit ordinent secundum Deum prout viderint expedire nisi ante decessum nostrum aliter de eisdem duxerimus ordinandum salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc ecclesie dignitate In huius autem ordinationis concessionis et confirmationis nostre testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Act apud Vetus Templum London sexto decimo kalendas Iunii pontificatus nostri anno vicesimo tertio