Charter Document - 01960346
| Charter Number: | 01960346 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1231 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincoln[] episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod nos pia vota fidelium pio volentes favore prosequi de consensu et voluntate dilectorum filiorum Willelmi decani et capituli nostri Lincoln[] intuitu Dei concessimus et auctoritate episcopali confirmavimus conventuali ecclesie sancti Andree de Roff[] priori et monachis ibidem Deo servientibus et servituris in perpetuum ecclesiam de Hedreham cum capellis suis de Codington[] et Kingeseya quas ab antiquo continue et pacifice sicut per inquisitionem inde factam accepimus dicti monachi possiderunt et de quibus in eorum autenticis plenius est expressum salvis ibi vicariis perpetuis una scilicet in ecclesia de Hedreham et alia in capella de Kingeseya de dictorum prioris et conventus assensu per nos ordinatis ut inferius ad quas quotiens vacaverint dicti prior et conventus capellanos ydoneos vel clericos qui infra annum in sacerdotes possint promoveri nobis et successoribus nostris a nobis instituendos et ibidem in officio sacerdotali ministraturos personaliter ut moris est presentabunt Consistit autem vicaria de Hedreham in toto altelagio ipsius ecclesie et tota capella de Codington[] exceptis minutis decimis de dominico monachorum et in una virgata terre cum manso ad eam spectante in villa de Codington[] et in tota decima garbarum trium hidarum terre de feudo Ricardi iunioris in villa de Hedreham et in uno manso cum domibus Willelmi quondam capellani eiusdem ville et tota curia ad eundem mansum spectantibus Tertiam vero garbam decimarum totius ville de Codington[] ipsi vicarie prius deputatam in usus predictorum prioris et conventus decrevimus convertendam et inveniet vicarius capellanum idoneum capelle de Codington[] deservientem et alia onera eiusdem ecclesie et capelle ordinaria debita et consueta sustinebit Vicaria vero de Kingeseya consistit in toto altelagio ipsius capelle et una virgata terre cum prato et manso competenter edificato et una crofta extra septa dicti mansi pertinentibus ad capellam ipsam et in decimis feni de eadem villa de Kingeseya provenientibus Monachi Roffen[] qui ad reparationem cancellorum tam matricis ecclesie quam capellarum predictarum tenentur omnia onera episcopalia et archidiaconalia pro dicta capella de Kingeseya sustinebunt et de oneribus extraordinariis sepedictam matricem ecclesiam de Hedreham et capellas memoratas contingentibus cum emerserint pro portionibus suis respondebunt salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincoln[] ecclesie dignitate Quod ut perpetuam obtineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo predicti capituli nostri duximus apponendum Hiis testibus Willelmo decano Roberto archidiacono Iohanne precentore Willelmo cancellario Waltero thesaurario et Iohanne subdecano Lincoln[] Roberto Leircestr[] Willelmo Stouwe Iohanne Bedeford[] Matheo Bukingham[] Ada Oxon[] Gilberto Huntigd archidiaconis Willelmo de Avalun magistris Stephano de Cicestr[] Roberto de Gravel[] Willelmo de Beningworth[] Theodbaldo et Ricardo de Cantia Galfrido Scoto Thoma de Norton[] Warino de Kirketon[] capellanis magistris Willelmo de Lincoln[] Roberto de Brind[] et Waltero de Well[] Radulfo de Waravill[] Petro de Hungar[] et Willelmo de Winchecumb[] diaconis Theodbaldon de Bosell[] magistris Amaurico de Bugged[] et Ricardo de Wendour[] Ricardo de Oxon[] et Thoma de Askeb[] subdiaconis canonicis Lincoln[] Datum per manum nostram in capitulo Lincoln[] quinto idus Septembris pontificatus nostri anno vicesimo secundo
