Charter Document - 01960279
Charter Number: | 01960279 |
---|---|
Cartulary Title: | Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Hugo Dei gratia Linc[] episcopus eternam in domino salutem Noveritis nos divine caritatis intuitu ad instantiam conventus utriusque sexus de Ormesby concessisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui in puram et perpetuam elemosinam omnes terras possessiones donationes et confirmationes et omnia tenementa sine aliquo retenemento que habent in Ormesby et Uterby de dono Radulfi de Wyhum et Willelmi filii sui et Radulfi filii dicti Willelmi sicut carte eorum plenius testantur tam in terris arabilibus quam in pratis et paschuis toftis et boscis et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aysiamentis infra villas de Ormesby et Uterby et extra Testibus [] Dat[] apud Ludam kalendis Septembris pontificatus nostri anno xviii