Charter Document - 01960189
Charter Number: | 01960189 |
---|---|
Cartulary Title: | Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia L[inc episcopus salutum in domino Noverit universitas] vestra nos de assensu Rogeri decani et capituli nostri Linc dedisse et concess[isse dilectis in Cristo filiis abbati et conventui Eg]nesham ecclesiam de Whitefeld cum pertinentiis in proprios usus habendam et [in perpetuum possidendam salva perpetua vicaria in] eadem e[cclesia] iuxta constiucionem concilii provincialus apud Oxon [sub venerabili patre domino Stephano Cantuariensi archiepiscopo] tocius [Anglie primate] et sancte Romane ecclesie cardinale celebrati per nos [ordinanda Vicarius autem eiusdem ecclesie sinodalia solvet et] dicti monachi hospicium archidiaconi procurabunt salvis [in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis] ecclesie dignitate Quod ut perpetuum optineat firmatatem [presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo predicti] capituli nostri Lincolniensis duximus apponendum Hiis testibus Ro[gero decano Galfrido precentore Ricardo cancellario Iohanne subdecano] Roberto Huntingd et Hugone Stowe archidi[aconis magistris Willelmo filio Fulconis Giliberto de Scardeburgh et Ricardo de] Lindwod Rogero de Bristoll Roberto de W[assingeburg et Stephano de Cicestr Petro de Hunger Willelmo de Avalon] magistris Willelmo de Cant et Amaurico de Bugged [Petro de de Bathon et Petro de Cheuremunt canonicis Linc] Dat per manum Oliveri de Chedneto clerici in capitulo [Linc apud Linc septimo kalendas Decembris pontificatus nostri anno terciodecimo]