Charter Document - 01960063
| Charter Number: | 01960063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1217 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Linc[] episcopus salutem in domino Quoniam pia facta fidelium digno sunt prosequenda favore noveritis quod nos collationem dilecti filii Willelmi de Strafford quam super advocatione ecclesie de Strafford domui religiose de Luffeld fecit et monachis ibidem deo servientibus et in perpetuum regulariter servituris ratam et gratam habemus et eam sicut rationabiliter facta est eis auctoritate episcopali confirmamus salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc[] ecclesie dignitate Quod ut perpetuam obtineat firmitatem presens scriptum sigilli nostri duximus appositione roborandum Hiis testibus Thoma de Fiskerton cappellano magistro Roberto de Gravel canonicis Linc[] Radulfo de Warevill Willelmo de Kainesham canonico Wellens[i] Stephano de Cicestr et aliis Dat[um] per manum Petri de Bathon canonici Linc[] apud Kildeby nono kalendas Octobris pontificatus nostri anno octavo
