Charter Document - 01960016

Charter Document - 01960016


Charter Number: 01960016
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Linc[] episcopus eternam in domino salutem Cum ea que locis religiosis rationabiliter collata sunt pium sit perpetuo roborare nos intuitu Dei capellam de Croultun[] de consensu Guidonis de la Haye patroni eiusdem cappelle hospitali de Einho in usus proprios habendam concedimus et episcopali auctoritate confirmamus salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc[] ecclesie dignitate Quod ut perpetuam optineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Willelmo de Tornac[] archidiacono de Stowa magistro Reginaldo de Cestr[] Rogero cappellano Petro de Bathon[] canonicis Linc[] magistro Roberto de Gravel[] magistro Ricardo de Tinghurst[] Rogero de Bohun Stephano de Cicestr[] et aliis Dat[] per manum Roberti archidiaconi Huntend[] apud Bannebyr[] septimo idus Februarii pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)