Charter Document - 01960011
Charter Number: | 01960011 |
---|---|
Cartulary Title: | Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Hugo Dei gratia Lincoln[] episcopus salutem in domino Volumus et concedimus quod omnia feoda terre et tenementa que venerabilis frater noster dominus Ioscelinus Bathon[] et Glaston[] episcopus habet in hundredis de Ceddr[] et Wintestok[] et omnes homines de predictis feodis terris et tenementis quieti sint in perpetuum tam tempore suo quam successorum suorum de sectis hundredorum predictorum et omnibus gaudeant libertatibus et liberis consuetudinibus quas alia feoda terre et tenementa sua et alii homines sui habere noscuntur Ut autem hec nostra concessio perpetua firmitate roboretur eam presenti carta et sigilli nostri appositione confirmavimus Hiis testibus Galfrido filio Baldwini senescallo nostro magistro Hugone de Wilton[] magistro Willelmo de Keynesham Petro de Wilton[] Petro de Bathon[] Stephano de Baddebir[] et multis aliis Dat[] apud Stowam per manum magistri Willelmi de Thornaco archidiaconi de Stowa quarto idus Iulii pontificatus nostri anno quinto