Charter Document - 01960009

Charter Document - 01960009


Charter Number: 01960009
Cartulary Title: Acta of Hugh of Wells, Bishop of Lincoln, 1209-1235
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Hugo Dei gratia Lincoln[] episcopus salutem in domino Sciatis nos intuitu dei et pro salute anime nostre concessisse et dedisse venerabili fratri nostro domino Ioscelino Bathon[] et Glaston[] episcopo et successoribus suis imperpetuum advocationem ecclesie de Axebrig[] cum pertinentiis volentes et concedentes quod ipsi de predicta ecclesia ordinent et disponant imperpetuum pro voluntate sua sicut de aliis ecclesiis que de sua advocatione sunt Ut autem hec nostra concessio et donatio perpetua firmitate roboretur eam presenti carta et sigilli nostri appositione confirmavimus His testibus Galfrido filio Baldewini senescallo nostro magistro Hugone de Wilton[] magistro Willelmo de Keynesham Petro de Wilton[] Petro de Bathon[] Stephano de Baddebir[] et multis aliis Dat[] apud Stowam per manum magistri Willelmi de Tornaco archidiaconi de Stowa quarto idus Iulii pontificatus nostri anno quinto

Source (click image below to view full size)