Charter Document - 01951306
Charter Number: | 01951306 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1184 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
A de Cherringes universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Sciatis quod pro amore dei et pro honore et reverentia gloriosi martyris Tome et pro salute anime mee et antecessorum meorum concessi et dedi et hac carta mea confirmavi in perpetuam elemosinam leprosis apud Rumenellum in hospitali sancti Tome commorantibus et in posterum commoraturis terram que fuit Galfridi Turcople et quam gloriosus martyr Tornas eidem G donavit quam etiam terram idem G Iohanni nepoti Waleranni Roffensis episcopi et idem Iohannes venerabili domino et patri nostro B Cantuariensi archiepiscopo et idem archiepiscopus michi pro quindecim marcis argenti vendidit Et ideo volo quod predicti leprosi habeant in perpetuum predictam terram sicut memoratus dominus archiepiscopus eam michi concessit solvendo inde annuatim curie de Aldinton ad festum sancti Michaelis duos solidos pro omni servitio et per defensionem Walle que ad predictam terram pertinet Predictam igitur concessionem et donationem pretaxatis leprosis a prenominato A factam ratam habentes et acceptam eam presentis scripti patrocinio et sigilli nostri appositione roboramus Preterea quadraginta acras terre apud Snergath quas supradictus A memoratis leprosis dedit et confirmavit liberas et quietas ab omni servitio excepta defensione Walle que ad eas pertinet cum viginti solidis annui redditus de tenemento suo de Langeporth quos eisdem leprosis dedit et confirmavit nos quoque concedimus et in perpetuam elemosinam confirmamus sicut in carta ipsius A rationabiliter distinguitur et iuste continetur