Charter Document - 01951177

Charter Document - 01951177


Charter Number: 01951177
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus illam que est in domino salutem Ea que religiosis personis divini amoris intuitu iuste et canonice collata esse noscuntur firma debent pace et tranquillitate gaudere et ne aliquibus malignantium versutiis temere perturbentur ex iniuncte nobis cure pastoralis officio tenemur sollicite providere Ea propter vestigiis pie recordationis T predecessoris nostri inherentes abbatie que in honorem beate Marie virginis apud Etton de ordine monialium de Fonte Ebraudi fundata est universas possessiones et dignitates quas impresentiarum iuste possidet vel in posterum iustis modis poterit adipisci concedimus et carta presenti confirmamus Ex quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis videlicet ex dono Roberti comitis Leercestr totam Ettonam cum omnibus pertinentiis suis in qua abbatia ipsa fundata est et in Keneteberga xxv libratas terre Ex dono regis Henrici ecclesiam de Chauton cum omnibus pertinentiis suis Ex dono Gervasii Paganelli molendinum de Ingepenna cum omnibus pertinentiis suis Volumus igitur et precipimus ut in predicta abbatia de Etton ordo monialium de Fonte Ebraudi perpetuo observetur et ut eadem abbatia universas possessiones et dignitates et liberas consuetudines quas ex dono predicti regis vel memorati comitis seu quorumcumque Christi fidelium largitione rationabiliter optinet aut futuris temporibus iuste et canonice poterit optinere libere et integre possideat in perpetuum Ea itaque qua fungimur auctoritate statuimus et sub interminatione anathematis prohibemus nequis predictam abbatiam vel eius possessiones iniuste et contra iuris ordinem perturbare vel huic nostre confirmacionis et constitucionis pagine aliquatenus temere contraire presumat Quod qui attemptare presumpserit dei omnipotentis indignacionem et nostre excommunicacionis sententiam se noverit incurrisse Testibus Walerano Baiocensi archidiacono Willelmo monacho magistro Roberto de Inglesham Rogerio elemosinario Iohanne capellano Willelmo de Sotindon et pluribus aliis