Charter Document - 01951051

Charter Document - 01951051


Charter Number: 01951051
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1174 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

H[enricus] Dei gratia rex Anglorum dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis quod cum placitum esset in curia mea inter Reginaldum episcopum Bathoniensem et Henricum de Tilly de manerio de Dokemeresfelda quod episcopus clamabat habere in dominico suo et de feodo de Dinra quod sicut dicebat episcopus Godefridus de Dinra debebat de eo tenere in capite et quod Henricus clamabat tenere de episcopo talis concordia facta fuit inter eos et talis finis in curia mea coram me et baronibus meis scilicet quod predictus H[enricus] in manum meam manerium de Dokemeresfelda cum omnibus pertinentiis suis reddidit solutum et quietum ab omni calumpnia de se et heredibus suis Et ego idem manerium cum omnibus pertinentiis suis quod rex H[enricus] avus meus ecclesie Bathoniensi concessit et reddidit et carta sua confirmavit quam ego coram baronibus meis vidi et inspexi concessi ecclesie Bathoniensi et reddidi in manum Reginaldi ejusdem ecclesie episcopi sicut jus suum et ecclesie sue tenendum in libera et perpetua elemosina Preterea predictus H[enricus] reddidit in manum meam feodum de Dinra quod clamaverat tenere de episcopo Bathoniensi cum omnibus pertinentiis suis solutum et quietum ab omni calumpnia de se et heredibus suis Et ego feodum illud de Dinre cum omnibus pertinentiis suis prenominato episcopo et ecclesie sue et successoribus suis in manum episcopi reddidi ut quicunque illud tenuerit de episcopo et ecclesia sua et successoribus suis illud in capite teneat per servicium unius militis Hec autem concordia facta fuit inter eos et sub hoc fine in curia nostra coram me et baronibus meis per centum marcas quas idem episcopus dedit Henrico de Tilli Quare volo et firmiter precipio quod prenominatus episcopus et ecclesia sua et successores sui habeant et teneant predictum manerium de Dokemeresfelda in dominico suo cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace libere et quiete integre et honorifice cum hominibus et terris et ecclesia in bosco in plano in pratis et pascuis in aquis in molendinis in vicariis in stagnis et piscariis in domibus Wynt[onie] in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad idem manerium pertinentibus cum socha et sacha et toll et theam et infangenethef et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus quas rex H[enricus] avus meus eidem manerio concessit et carta sua confirmarit quam ego coram baronibus meis vidi et inspexi Volo autem et firmiter precipio quod sepe dictus episcopus et ecclesia sua et successores sui habeant inperpetuum predictum feodum de Dinra cum omnibus pertinentiis suis in bosco in plano in pratis et pascuis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad illud feodum pertinentibus ita quod memoratus G[odfridus] de Dinra et heredes sui teneant predictum feodum de Dinra bene et in pace libere et quiete de episcopo et ecclesia sua et successoribus suis per servicium unius militis Testibus R[ogerus] archiepiscopo Eboracensi G[odfridus] Eliensi et J[ohannes] Norwicensi episcopis S[avaric] archidiacono Norhamtonie W decano de Waltham J[ohannes] archidiacono Cicestrie H decano Moretonie G et R capellanis meis J filio Luce G et S scriptoribus R Brit P de Lard comite H Cestrie Comite S[imone] W[illelmo] filio A[ldelini] dapifero H de Gudciust R filio B[ernardi] et T fratre suo W[illelmo] filio R[adulfi] W Basset R[adulfo] filio S[tephani] et E[ustachio] fratre suo G de Sancto Giorgio R filio H W de Erl W[arino] filio G[eroldi] Ricardo Revel apud Gadentonam per manum W[alterus] Constantientis archidiaconi Oxenefordensis tunc sigillari