Charter Document - 01950320
Charter Number: | 01950320 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1185 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ex inspectione carte domini nostri Henrici dei gratia illustris Anglorum regis intellexisse eundem dominum nostrum regem concessisse et carta sua confirmasse mulieribus leprosis in hospitali sancti Iacobi apud Cantuariam commorantibus ecclesiam de Bredegare cum universis pertinentiis suis in liberam et perpetuam elemosinam Unde et nos quod ab ipso domino rege pia devotione actum est ratum habentes et acceptum predictam concessionem sicut rationabiliter facta est auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus Gileberto Roffensi episcopo Willelmo Glowecestriensi et magistro Petro Blesensi Bathoniensi archidiaconis magistro Silvestro magistro Sansone Iohanne de Exonia Gileberto filio Willelmi Eustachio de Wilton Galfrido Forti et aliis multis