Charter Document - 01950318

Charter Document - 01950318


Charter Number: 01950318
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus dilectis filiis magistro M decano et magistro Ludovico precentori Cicestrensis ecclesie salutem et benedictionem Cum inter dilectos filios fratres militie Templi et clericos de Stanninges lis quedam mota fuisset super corporibus mortuorum et decimis et parochianis ad ecclesiam de Suntynges sicut a predictis fratribus dicitur pertinentibus et venerabili fratri nostro S Cicestrensi episcopo et dilecto filio nostro Gervasio de Pettewerd a summo pontifice ea fuisset delegata tandem coram eis iudicibus lis ipsa amicabili compositione inter eos facta sopita est et forma ipsius compositionis scripto est autemptico ab ipsis iudicibus confirmata set clerici prefati de Stanninges contra iamdicte compositionis formam sicut accepimus venire presumunt Quia igitur ea que auctoritate apostolica facta sunt summa debent stabilitate gaudere discretioni vestre mandamus quatinus veritate diligentius inquisita si rem ut prescriptum est se habere noveritis ipsam compositionem sicut rationabiliter facta est faciatis inviolabiliter observari Valete