Charter Document - 01950312

Charter Document - 01950312


Charter Number: 01950312
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint eternam in domino salutem Ad dignitatis qua preminemus pertinet sollicitudinem viros religiosos in provintia nostra constitutos fovere manutenere et eis protectionis nostre munimen inquantum ad nos pertinet impendere eorumque possessiones protegere Inde est quod ad vestram volumus noticiam pervenire quod nos dilectos filios nostros canonicos gloriosi martiris nostri Thome iuxta Stafford et locum eorum in quo ipsi divinis mancipati officiis commorantur eorumque res et possessiones quas iuste et canonice adepti sunt sive ex dono pie recordationis Ricardi quondam Coventrensis episcopi et dilecti filii nostri Gerardi de Stafford sive ex beneficiis aliorum quorumlibet Christi fidelium sicut ipsorum donatorum et eciam domini regis Henrici secundi carte testantur et iuste adepti esse dinoscuntur vel quolibet iusto modo in posterum poterunt adipisci sub nostra volumus esse protectione ipsasque donationes sicut rationabiliter facte sunt presentis scripti testimonio et sigilli nostri patrocinio confirmamus Hiis testibus Alano de Stafford et Ricardo de Salopesbir archidiaconis magistro Roberto de Salopesbir magistro Henri de Norhamt magistro Silvestro magistro Radulfo de hospitali decano ecclesie de Stafford Willelmo Prudum Henri de Exon Adam decano de Chebbeseya magistro Rogero et magistro Gileberto clericis Staffordie Galfrido forti Salomone Eustachio de Wilton et aliis