Charter Document - 01950311

Charter Document - 01950311


Charter Number: 01950311
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Bald[uinus] divina miseratione Cantuariensis ecclesie minister eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos inspexisse litteras bone memorie R Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri in quibus continebatur ipsum ecclesiam de Belinton cum omnibus ad eam pertinentibus dilectis fratribus nostris monachis Savigniensibus confirmasse Nos autem predicti predecessoris nostri vestigiis inherentes memoratis monachis quicquid iuris in prefata ecclesia habere noscuntur sicut eis rationabiliter collatum est ea qua fungimur auctoritate confirmamus et presentis scripti et sigilli nostri patrocinio communimus Hiis testibus Willelmo archidiacono Gloucestriensi magistro P archidiacono Bathoniensi magistro Henrico de Norhanthon magistro Silvestro Iohanne de Exonia Galfrido filio Therrici Willelmo Prudhum Henrico clerico