Charter Document - 01950303
Charter Number: | 01950303 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1185 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
B dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos divina pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse ecclesie beati Andree Rouec et monachis ibidem deo servientibus donationem quam Albreda filia Rodberti monetarii fecit predicte ecclesie de quodam masagio suo quod habuit et tenuit iure hereditario infra muros civitatis Roffensis ita ut prefata ecclesia et predicti monachi habeant et teneant prenominatum masagium libere integre plenarie sicut predicta Albreda vel aliquis antecessorum eius melius et liberius illud tenuit salvo debito et consueto servitio quod prefatum masagium debet annuatim curie nostre de Derente His testibus domno Gileberto Roffensi episcopo magistro Silvestro magistro Willelmo de Sancta Fide magistro Radulfo de Sancto Martino Gaufrido notario Michaele clerico de Ospring Osberto de Wrinedel Radulfo le Bor Rogero de Pundherste et multis aliis