Charter Document - 01950300

Charter Document - 01950300


Charter Number: 01950300
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire moniales de Ramstede scriptum bone memorie Ricardi predecessoris nostri Cantuariensis archiepiscopi nobis in hec verba presentasse [] Volentes igitur quod a predicto predecessore nostro memoratis monialibus concessum est firmum et stabile permanere ipsius concessionem sicut iuste et rationabiliter facta est firmam et perpetuam manere concedimus et ipsam auctoritate qua fungimur communimus Hiis testibus magistro Silvestro magistro Radulfo de Sancto Martino Iohanne de Exonia Galfrido filio Terrici Henrico canonico Mailing Eustagio de Wilton Galfrido Forti et aliis

Markups

Names Markup:



B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire moniales de Ramstede scriptum bone memorie Ricardi predecessoris nostri Cantuariensis archiepiscopi nobis in hec verba presentasse []embed Volentes igitur quod a predicto predecessore nostro memoratis monialibus concessum est firmum et stabile permanere ipsius concessionem sicut iuste et rationabiliter facta est firmam et perpetuam manere concedimus et ipsam auctoritate qua fungimur communimus Hiis testibus magistro Silvestro magistro Radulfo de Sancto Martino Iohanne de Exonia Galfrido filio Terrici Henrico canonico Mailing Eustagio de Wilton Galfrido Forti et aliis