Charter Document - 01950299

Charter Document - 01950299


Charter Number: 01950299
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint illam que est in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ex carta G quondam comitis de Mellent intellexisse eundem comitem ecclesiam sancti Petri Sturministre quantum ad laicam pertinet donationem fratribus leprosis in hospitali sancti Egidii de Ponteaud commorantibus in perpetuam elemosinam contulisse quam donationem dominus illustris rex Anglorum Henricus secundus et bone memorie Iocelinus quondam episcopus Saresburiensis ecclesie sicut scripta eorum autentica protestantur confirmaverunt Ex scriptis quoque gloriosi martiris Thome et memorati episcopi nobis innotuit quandam compositionem inter Galterum clericum et procuratores predictorum infirmorum super eadem ecclesia factam et utriusque auctoritate roboratam esse Ut igitur quod a predicto comite memoratis leprosis pia devotione collatum est et tam regia quam episcopali auctoritate firmatum perpetua gaudeat stabilitate utrique concessioni iuxta quod in scriptis auctenticis continetur expressum nostrum accommodantes assensum ipsam et prefatam compositionem sicut iuste et rationabiliter facte sunt firma esse concedimus et auctoritate qua fungimur communimus