Charter Document - 01950298
Charter Number: | 01950298 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire dilectos filios nostros Iohellum priorem et canonicos de Plimton cartam bone memorie B quondam Exoniensis episcopus nobis exhibuisse in hec verba [] Nos igitur quod a prenominatis episcopis pia et rationabili consideratione factum esse in hac parte dinoscitur gratum habentes et ratum illud sicut rationabiliter factum est confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus Willelmo abbate Sireburn Rogero priore Cantuariensi Petro archidiacono Bathoniensi Willelmo precentore Wellensi magistro Silvestro magistro Radulfo de Sancto Martino Iohanne de Exonia Galfrido filio Terrici Willelmo Prudum Galfrido Forti Henrico de Cruce Eustachio de Wilton et multis aliis
Markups
Names Markup:
B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire dilectos filios nostros Iohellum priorem et canonicos de Plimton cartam bone memorie B quondam Exoniensis episcopus nobis exhibuisse in hec verba []embed Nos igitur quod a prenominatis episcopis pia et rationabili consideratione factum esse in hac parte dinoscitur gratum habentes et ratum illud sicut rationabiliter factum est confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus Willelmo abbate Sireburn Rogero priore Cantuariensi Petro archidiacono Bathoniensi Willelmo precentore Wellensi magistro Silvestro magistro Radulfo de Sancto Martino Iohanne de Exonia Galfrido filio Terrici Willelmo Prudum Galfrido Forti Henrico de Cruce Eustachio de Wilton et multis aliis