Charter Document - 01950291

Charter Document - 01950291


Charter Number: 01950291
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint illam que est in domino salutem Dilectus filius noster W abbas ecclesie sancte Marie de Lilleshull cartam domini regis Anglorum Henrici secundi nobis exhibuit ex cuius tenore intelleximus ipsum dominum regem in perpetuam elemosinam concessisse dilectis filiis nostris canonicis de Lilleshull ecclesiam sancte Marie de Lilleshull et locum in quo ecclesia eorundem canonicorum sita est et ecclesiam sancti Alcmundi de Salop cum omnibus pertinentiis suis in terris et ecclesiis et capellis et decimis et libertatibus et consuetudinibus et quietantiis suis cum soca et saca et toll et theam et infangethef sicut domina imperatrix eisdem canonicis concessit et carta sua confirmavit Nos igitur quod a regis maiestate memoratis canonicis intuitu caritatis collatum est et scripto ipsius confirmatum ratum habentes et acceptum eiusdem domini regis concessionem sicut rationabiliter facta est iuxta officii nostri debitum auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Henrico de Northamton magistro Silvestro Willelmo de Sotindon Reginaldo de Oylli Willelmo de Prudentia Ricardo de Hunfranvill Eustachio de Wilton Salomone de Dovera Galfrido Forti et aliis