Charter Document - 01950267

Charter Document - 01950267


Charter Number: 01950267
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire nobis innotuisse dilectum filium nostrum Willelmum filium Phillippi et Iulianam uxorem suam dedisse et concessisse quantum ad laicam pertinet donationem ecclesiam de Newnham monialibus in ecclesia beate Marie Magdalene de Davinton deo servientibus quorum concessionem Ricardus bone memorie Cantuariensis archiepiscopus predecessor noster sicut in autentico scripto ipsius continetur confirmavit sed et dilectus filius noster Robertus de Campania donationem a memorato Willelmo et Iuliana matre sua predictis monialibus super ecclesia de Newnham factam coram nobis se ratam habere proposuit et scripto suo confirmari fecit Ut igitur quod a predictis viris Willelmo videlicet filio Phillippi et Iuliana uxore sua et Roberto de Campania filio eiusdem Iuliane memoratis monialibus pia consideratione concessum est firmam et perpetuam habeat stabilitatem eandem concessionem sicut rationabiliter facta est ratam habemus et auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Henrico de Northamton magistro Silvestro magistro Radulpho de Sancto Martino Iohanne de Exonia Galfrido filio Terrici Willelmo Prudumma Ricardo de Humframvil Eustachio de Wilton Galfrido Forti et aliis scilicet Willelmo filio Phillippi Hugone de Dudinton Iohanne de Borg Waltero et Osberto capellanis