Charter Document - 01950265
Charter Number: | 01950265 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in vero salutari Universitati vestre notum facimus quod dominus rex Angi H prioratum Coventrensem concessit et donavit dilecto et familiari suo H eiusdem ecclesie electo integre et plenarie tenendum sicut carta ipsius regis testatur quam ad notitiam posterorum duximus annotandam H dei gratia rex Angi et dux Normann et Aquitann et comes And archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iustitiis vicecomitibus et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis me concessisse et donasse Hugoni de Nonant Coventrensi electo dilecto et familiari nostro prioratum ecclesie Coventrensis et quicquid ad ipsum prioratum pertinet in ea libertate et possessionum integritate et omnimoda dignitate in qua Rogerus episcopus Coventrensis aut aliquis predecessorum ipsius electi prioratum illum unquam melius aut liberius habuit ut ad eius pertineat paternitatem tam institutio prioris quam ordinatio interiorum et exteriorum ad ecclesiam illam pertinentium Quare volo et firmiter precipio ut predictus electus habeat et teneat bene et in pace libere et quiete integre et plenarie honorifice et inconcusse prioratum illum et omnia ad ipsum pertinentia cum omnibus possessionibus et libertatibus et liberis consuetudinibus suis omnibus diebus vite sue quibus episcopatum habuerit Coventrensem Ne igitur quod in presentia nostra et domini Bobonis Sancti Angeli diaconi cardinalis tunc apostolice sedis legati solempniter factum est et a domino rege carta precedente firmatum ad lesionem prefati electi aliqua posset in posterum malignitate converti donationem illam et concessionem regiam quam vidimus sigilli nostri testimonio communimus et auctoritatis nostre munimine confirmamus