Charter Document - 01950244
Charter Number: | 01950244 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit Baldewinus Dei gratia Cant archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod venerabilis frater noster Roffensis episcopus et O prior atque conventus ejusdem ecclesie ad instantiam et petitionem domini nostri Ricardi illustris Anglie regis et nostram atque suffraganeorum nostrorum concesserunt nobis et successoribus nostris partem curie sue apud Lambethe super Tamisiam prout certis limitibus distincta est ad edificandum nobis et successoribus nostris et preterea extra curiam viginti quatuor acras et unam perticatam terre de dominico suo et servitium quod habuerunt de iv acris Hawise super Tamisiam ad edificandam ecclesiam in honorem beati martyris Thome et edificia canonicorum ibidem serviturorum extruenda libere et quiete in perpetuum possidenda Salvo monachis ipsis jure parochialis ecclesie sue de Lambethe in hominibus et terris et parochianis suis decimis quoque et obvencionibus omnibus extra prescriptos terminos curie nostre et terre canonicorum nostrorum et salvis fossatis curiam et gardinum cingentibus ad recipiendam et refundendum aquam ad molendinum ipsorum Et non licebit nobis aut successoribus nostris vel alicui de familia nostra aut successorum nostrorum vel alicui canonico seu alicui de familia eorum usurpare vel ex donatione vel emptione vel permutatione vel legato vel locato vel invadi ato vel commodato vel aliquo alio modo recipere vel tenere aliquid de terra predictorum monachorum dominica vel alicujus hominum suorum extra terminos prefixos citra voluntatem Roffensis episcopi et ejusdem loci conventus In ex cambium autem hujus concessionis eorum dedimus eis et concessimus ad dominicum predicti manerij sui de Lambethe bercariam unam in insula de Gren et quicquid nos vel predecessores nostri in eadem bercaria habuimus in marisco in terris in wrec et in omnibus alijs ad eam pertinentibus quam scilicet Johannes filius Eilgari tunc temporis tenuit sexaginta solidos inde annuatim reddendo et alia quedam servicia faciendo liberam et quietam ab omni servitio et exactione tam erga nos et successores nostros quam erga servientes nostros et successorum nostrorum in perpetuum possidendam sicut ipsi nobis et successoribus nostris prescriptam terram apud Lambethe libere possidendam concesserunt In augmentum quoque hujus ex cambij concessimus eis ut de tribus bercarijs suis quas tunc temporis de nobis tenebant in Gren servitia de ipsis bercarijs debita nobis et successoribus nostris per manum monachorum solvantur et homines qui ipsas tenebunt monachis intendent et respondebunt in omnibus que de bercarijs ipsis quocunque casu procedente tempore pervenient Hanc concessionem nostram et mutuam conventionem ut in posterum firmiori gaudeat stabilitate tam nostri quam coepiscoporum nostrorum sigilli appositione fecimus roborari et coram justiciarijs domini regis apud saccariam in rollari Facta est autem hec conventio anno primo coronationis Ricardi illustris regis Anglie