Charter Document - 01950238

Charter Document - 01950238


Charter Number: 01950238
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ea que in subsidium religionis a Christi fidelibus in nostra provincia pia consideratione collata sunt et auctentico scripto confirmata ad perpetue firmitatis securitatem nostra qua fungimur auctoritate duximus communire Quapropter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos domini nostri illustris Anglorum regis Henrici secundi viso confirmationis scripto dilectis filiis nostris canonicis de Bradenestok super possessionibus in perpetuam elemosinam sibi collatis induito id quod a regia magestate confirmatum est nostro quoque scripto duximus communire eas possessiones que in carta domini regis continentur expresse in nostris litteris certis vocabulis exprimentes ex dono videlicet Waited de Saresburia totam villam de Bradenstok et quicquid ad eam pertinet cum ecclesia eiusdem ville et unam hydam terre in Echesigneton et quicquid ad eam pertinet et capellam de Lacha cum omnibus pertinentiis suis ex dono comitis Patricii totam villam de Wylcote et quicquid ad eam pertinet et ecclesiam eiusdem ville cum omnibus pertinentiis suis et salinam quandam de Canefort que est apud Waldefletam cum omnibus pertinentiis suis ex dono comitis Willelmi de Saresburia ecclesiam de Canefort cum omnibus pertinentiis suis et capellam sancti Andree de Cettra ex dono Willelmi de Littelcote terram illam que adiacet vicinius et competentius terre de Bradenestok terram etiam illam quam Willelmus Malcuvenant prefate ecclesie rationabiliter dedit ex dono Ricardi Cotel unam virgatam terre in villa de Laka et apud Eston ecclesiam eiusdem ville cum omnibus pertinentiis suis et ex dono Willelmi de Eston quinquaginta acras de inlanda sua concessione Osberti filii sui cum tribus mansuris et unam virgatam terre in eadem villa quam predicti canonici rationabiliter emerunt de Reginaldo de Sancto Paulo Ut igitur quod a regia magestate predictis fratribus super iamdictis possessionibus concessum est et confirmatum perpetuam habeat stabilitatem ipsius domini regis concessionem sicut rationabiliter factum est firmam esse concedimus et scripti nostri munimine roboramus Hiis testibus magistro Henrico de Northamton magistro Silvestro magistro Radulfo de Sancto Martino et multis aliis