Charter Document - 01950236

Charter Document - 01950236


Charter Number: 01950236
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius A VI (f63r)

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos tam bone memorie patris et predecessors nostri Ricardi Cantuariensis archiepiscopi quam venerabilis fratris nostri S Cicestrensis episcopi autentica scripta inspexisse quibus dilecti filii nostri monachi de Boxgrava possessiones sibi et ecclesie sue fidelium devotione collatas impetraverunt confirmari Nos igitur que a predicto predecessore nostro et memorato episcopo rationabiliter ordinata sunt debito firmitate gaudere volentes predictorum monachorum possessiones sicut eas canonice ac rationabiliter adepti sunt et in memoratis scriptis continetur expressum auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus inhibentes nequis memoratos monachos super possessionibus predictis iniuste vel citra iuris ordinem molestare aut gravare presumat