Charter Document - 01950232
| Charter Number: | 01950232 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1177 - 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit ternam in Christo salutem Cum omnia religiosa loca nostra iurisdictioni subiecta ex officii nostri debito tueri ac promovere debeamus illis tamen propensius intendere ac providere tenemur in quibus fragilis mulierum sexus sub habitu regulari deo assidue noscitur deservire et earum paci et tranquillitati tanto diligentius invigilare quanto minus suscepte religionis inhibente proposito et sexus sui fragilitate curis secularibus operam possunt adhibere In communem siquidem volumus devenire noticiam quod cum autentica scripta ecclesie sanctimonialium de Wiches nobis essent oblata cartas regum illustrium domini Henrici senioris et domini nostri Henrici iunioris filii scilicet Mathildis imperatricis cartam etiam Teobaldi predecessors nostri et cartas Lundoniensium episcoporum Roberti Ricardi Gilleberti inspeximus quibus memoratis monialibus de Wich ecclesia beate Marie ibi fundata et omnia eidem ecclesie donatione fidelium collata in perpetuam elemosinam habenda tam regali quam episcopali auctoritate confirmantur Nos quoque eisdem monialibus nostre autoritatis robur impertiri volentes easdem et locum earum et omnes earundem possessiones quascunque inpresentiarum iustis titulis possident vel deo auctore in futuro poterunt adipisci sub nostram protectionem necnon et sancti martyris Tome et omnium sanctorum quorum patrocinio specialiter sancta Cantuariensis ecclesia nititur suscipimus et omnia earum bona sicut eis canonice sunt collata et confirmata auctoritate qua fungimur confirmamus et presentis scripti patrocinio et sigilli nostri appositione communimus statuentes et ex parte omnipotentis dei et gloriosi martyris Tome et nostra districtius inhibentes nequis hanc nostre confirmationis paginam ausu sacrilego presumat infringere vel ei temerarie contraire Hiis testibus magistro Girardo Walerano Baiocensi et Willelmo Gloecestriensi archidiaconis magistro Roberto de Inglesham Henrico Baiocensi Willelmo clerico de Wedecherche magistro Rog Norwicensi Gilleberto de Pirariis Ricardo clerico de Lundonia Rogerio decano et aliis multis tam clericis quam laicis
