Charter Document - 01950231
Charter Number: | 01950231 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1177 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Christo salutem Ut ea que religiosis locis caritatis intuitu ex fidelium munificentia et devotione sunt collata perpetua valeant in postterum stabilitate gaudere necesse est ea virorum autenticorum scriptis et patrocinio confirmari ne temeraria calumpniantium presumptione in posterum convellantur Ea propter universitati vestre volumus innotescere ecclesias Wythermundeford et de Swineland sustentationi dilectarum filiarum nostrarum in Christo apud Wykes et ecclesie sue ex donationibus nobilium personarum Walteri de Wyndelesor et Cristine matris sue in perpetuam elemosinam collatas et auctoritate venerabilium fratrum nostrorum Londoniensis et Norwycensis episcoporum eis esse confirmatas Unde eisdem monialibus in posterum providere volentes memoratas ecclesias cum omnibus pertinentiis suis sicut eas canonice possedisse vel possidere noscuntur seu ex donatione dominorum fundi seu ex confirmatione diocesanarum episcoporum auctoritate qua fungimur confirmamus et presentis scripti munimine roboramus districtius inhibentes ne quis eas super prescriptis ecclesiis vel earum pertinentiis indebite vexare vel molestare presumat Hiis testibus magistro Girardo Walerano Baiocensi et Willelmo Gloecestriensi archidiaconis magistro Roberto de Inglesham Willelmo de Sotind Ricardo dec et aliis