Charter Document - 01950228

Charter Document - 01950228


Charter Number: 01950228
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ric[ardus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem que est in Christo Iesu Quoniam ea que domibus religiosis pietatis intuitu sunt concessa perpetua debent stabilitate gaudere ut pie humanitatis beneficia nulla in posterum calumpniantium temeritate divellantur nos dilectis in Christo filiabus monialibus de Westwude divino ibidem servicio mancipatis omnes possessiones quas ex donatione virorum aut mulierum nobilium vel aliis iustis titulis rationabiliter sunt adepte nostri scripti auctoritate duximus confirmare Specialiter autem possessiones subscriptis nominibus designatas super quibus cartas et instrumenta donatorum contrectavimus et oculis propriis inspeximus ecclesiam sancti Augustini de Duderhull cum pertinentiis suis terram de Westwude cum essartis in bosco et plano et in omnibus consuetudinibus terram de Cruche cum omnibus pertinentiis in bosco et plano cum salina apud Wicham cum hominibus ecclesiam de Codderegghe cum suis pertinentiis redditum molendini de Westwude cum omnibus pertinentiis terris pratis pascuis cum multura hominum terre illius salvo iure ecclesie sancti Augustini de Dudderhull et multura Hugonis de Ardena quoad vixerit pasturam quoque lx porcorum sine pasnagio a festo sancti Michaelis usque ad festum sancti Martini virgatam terre et dimidiam apud Brumfeld ex donatione comitis Rannulfi Cestrie singulis annis xl solidos in elemosinam de nundinis de Warewich unam marcam argenti ad Vincula beati Petri virgatam unam terre quam tenet Radulfus Vilain per quatuor solidos et dimidiam virgatam terre quam tenet Alfricus pro tribus solidis et unam mansuram quam tenet Walchelinus faber in Oureleya pro ix denariis terram de parva Estona cum omnibus pertinentiis in terris pratis pascuis capellam de Piritona post decessum Walteri persone eiusdem capelle terciam partem omnium decimarum de Guttingh apud Wich unum molendinum et dimidiam virgatam terre prope molendinum Generaliter ergo sub interminatione anathematis inhibemus ne quis beneficia rationabiliter eis collata iniuste diminuat aut temere perturbare presumat Hiis testibus Reginaldo Baton[iensi] episcopo Benedicto cancellario magistro Gerardo Waleramo Baiocensi archidiacono magistro Petro Blesensi Willelmo de Norhal Radulfo de Wingham magistro Andrea magistro Hugone de Suwell Radulfo clerico Henrico Baiocensi magistro Willelmo Cadomensi magistro Willelmo de Wintonia Ricardo Pictav[ensi] Petro clerico Rogero Amicio scriptoribus et aliis