Charter Document - 01950226
Charter Number: | 01950226 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Christo Ea que sacrosanctis ecclesiis in perpetuum patrimonium Christi pia quorumlibet fidelium devotione collata sunt rata convenit et inconvulsa permanere et nobis qui ecclesie dei preesse videmur studiosius est providendum ne aliquorum temeritas contra rationem audeat ea in posterum avellere aut irrationabiliter perturbare Ad omnium itaque volumus notitiam pervenire quod universas donationes quecumque Wellensi ecclesie rationabiliter facte sunt sive in ecclesiis sive prebendis sicut venerabilis frater noster Reginaldus Bathonie episcopus eidem ecclesie Wellensi scripto suo quod nos ipsi vidimus confirmavit et sicut donatorum carte et instrumenta testantur nostra quoque auctoritate confirmamus et sigilli munimine imperpetuum roboramus statuentes ne quis eas ausu temerario revocare diminuere aut perturbare presumat set eidem ecclesie ad perpetuam dei laudem et gloriam perhenniter maneant instituta Testibus Walerano archidiacono Baiocensi Henrico Baiocensi Willelmo de Sottindon Rogero Norwicensi Gaufrido clerico et aliis multis