Charter Document - 01950225

Charter Document - 01950225


Charter Number: 01950225
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus salutem in vero salutari Quia publice interest perhibere testimonium veritati volumus in publicam devenire notitiam quod Ricardus de Camvill in presentia nostra et venerabilium fratrum nostrorum G Londoniensis R Wintoniensis G Eliensis B Exoniensis R Wigorniensis R Cestrensis I Cicestrensis et A Sancti Asaphi episcoporum donavit et concessit in prebendam perpetuam Wellensi ecclesie in manu venerabilis fratris nostri R Bathonie episcopi ecclesie de Hengestr liberam ab omni servitute et quietam cum omnibus pertinentiis suis resignans in manu eiusdem quicquid in ea cognoscebatur antiquitus habuisse salvo iure Iohannis filii Luce qui eo tempore eiusdem ecclesie persona extabat Ut ergo hec resignatio prescripte ecclesie et prebende institutio firma inperpetuum et stabilis perseveret eam cum predictis fratribus nostris testamur et scripti ac sigilli nostri munimine roboramus Sunt hiis testes magister Walterus de Constantiis archidiaconus Oxeneford Waleranus archidiaconus Baiocensis magister Petrus Blesensis