Charter Document - 01950224

Charter Document - 01950224


Charter Number: 01950224
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Ricardus Cantuariensis ecclesie minister humilis eternam in Christo salutem Cum omnium sanctorum merita devotis obsequiis cristianam religionem deceat venerari ipsum tamen sanctum sanctorum qui per crucem suam cunctos redemit sanctos precipua oportet devotione colere et adorare et in eius nomine crucis sue signaculum glorificare de quo dicit apostolus Michi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi Cum ergo apud Waltham in honore eiusdem salutifere crucis ex antiqua devotione fidelium populique frequentia venerabile templum existat illud tamen maiori veneratione censemus dignum quod et nove religionis cultus sanctificat et mirabilis structure de novo surgentis decor exornat Attendentes siquidem memorati loci reverentiam pariterque devotionem dilectorum filiorum nostrorum canonicorum sub regula beati doctoris Augustini ibidem deo militantium prefatum locum et canonicos cum omnibus pertinentiis suis sub protectione sancte Cantuariensis ecclesie et nostra recipimus fraternitatem vestram rogantes monentes et attentius exhortantes in domino quatinus eundem locum et canonicos ob reverentiam et honorem sancte crucis ametis honoretis et in quibus secundum deum poteritis promovere curetis ut ab ipso salvatore et crucis sanctificatore eterne salutis premia in celo recipiatis Omnibus autem Christi fidelibus qui prefatam ecclesiam sive in festis Inventionis sive Exaltationis sacrosancte crucis vel in octavis earundem festivitatum cum devotis orationibus seu elemosinis visitaverint vere scilicet penitentibus et confessis de misericordia salvatoris confidentes quindecim dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus et orationum ac beneficiorum sancte Cantuariensis ecclesie inperpetuum participes esse concedimus Bene valeat fraternitas vestra in Christo