Charter Document - 01950220
Charter Number: | 01950220 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in vero salutari Quia iuste possidentium quies exquisitis calumpniantium versutiis hodie multipliciter inpugnatur publice interest ea que viri religiosi de magnatum munificentia susciperunt auctoritate multiplici confirmari Nos itaque inspectis confirmationibus Galfridi comitis de Essexia et Galfridi comitis filii eius Gilberti etiam Londoniensis episcopi illustrissimi etiam regis Anglorum Henrici secundi et preterea felicis memorie patris nostri Eugenii pape super donationibus et concessionibus quas fecit senior Galfridus comes ecclesie de Waleden fundate in honore beate Marie et beati Iacobi volentes prefatas donationes robur habere perpetuum easdem nostre autoritatis munimine duximus roborare propriisque vocabulis designare scilicet ecclesiam de Waleden ecclesiam de Edelmeton ecclesiam de Enefeld ecclesiam de Mymmes ecclesiam de Senleia ecclesiam de Norhale ecclesiam de Kaingham ecclesiam de Ainho ecclesiam de Cumton ecclesiam de Almodesham ecclesiam de Strateleia ecclesiam de Sabricthtesword ecclesiam de Gedelstona ecclesiam de Torleia ecclesiam de Chipenham ecclesiam de Estra ecclesiam de Waltham ecclesiam de Chishelle cum omnibus beneficiis et libertatibus eisdem ecclesiis pertinentibus molendinum insuper unum apud Parcum et dimidiam virgatam terre ad idem molendinum pertinentem apud Waldenam molendinum unum et centum et viginti acras terre arabilis in essarto de Waleden et centum acras de bosco et unum pratum in Waleden quod vocatur Fulefen et pannagium quietum de porcis prefate ecclesie in bosco de Waleden et in foresta de Parco Has igitur possessiones sicut predicte ecclesie iuste et canonice concesse sunt nos quoque concedimus et confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Hiis testibus magistro Gerardo magistro Petro Blesensi Radulpho et Alexandro monachis Henrico de Norhanton Henrico Baiocensi canonico Radulfo de Sancto Martino Rogero decano Willelmo de Sotindon et pluribus aliis tam clericis quam laicis