Charter Document - 01950213
Charter Number: | 01950213 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1177 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Cartam dilecti filii nostri Helie filii Bernardi inspeximus ex qua nobis innotuit ipsum reddidisse ecclesie de Suntynges capellaniam domus sue de eadem villa scilicet dimidiam hydam terre quam Geroboldus presbiter tenuit in eadem villa et duas garbas decime de dominico suo et totam decimam rerum decimabilium de curia ipsius H et decimam hydarum duarum de Bradewatere et quatuor bovibus et uni equo pasturam in dominica pastura sua preter alios quatuor boves et unum equum quos ecclesia ville habet in eadem pastura que omnia sicut in prescripta carta perpendi potest Ipse H intellexerat capellaniam domus sue separatim ab ecclesia debere habere set postea intellecta veritate quod predicta capellania cum predictis pertinentiis suis ad predictam ecclesiam pertinebant et pertinere debent illam ei et fratribus militie Templi Salomonis reddidit et cartam quam inspeximus confirmavit Ut eam cum omnibus pertinentiis suis libere et quiete integre et honorifice imperpetuum habeant et teneant preterea concessit eis decimam dominici feni sui de eadem villa quam Willelmus de Harecourt dedit predicte ecclesie ad lumen inveniendum in ea in omnibus noctibus dominicis Predicti autem fratres Templi debent invenire prescripto H uxori et familie sue in predicta ecclesia cum fuerint in eadem villa plenarium servitium divinum Nos autem hanc conventionem et donationem ratam habentes eam sicut rationabiliter facta est confirmamus et tam sigilli quam scripti nostri robore communimus Testibus magistro Gerardo Walerano archidiacono Baiocens Willelmo archidiacono Gloucestriensi magistro Rogero de Roveleston Rogero decano de Cranebroc Henrico Baiocensi Galfrido et Ricardo clericis et multis aliis