Charter Document - 01950211

Charter Document - 01950211


Charter Number: 01950211
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ric[ardus] dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in eo qui est salus universorum In communem volumus devenire noticiam quod cum inter dilectos filios nostros priorem et monacos de Sele et ecclesiam de Terring super decimis quibusdam de Derinton controversia diutius ageretur tandem in presentia nostra hoc fine conquievit scilicet quod prefati monaci de Sele et ecclesia de Terring prescriptas decimas de Derinton communibus expensis colligent singulis annis et eas in domo quadam que in cimiterio de Derinton fieri debet communibus expensis reponent et easdem decimas inter se penitus ex equo divident ita scilicet quod sicut circa decimas colligendas labores et expensas prorsus communicant ita etiam divisa ex equo inter se decimarum emolumenta percipient Curam quoque prefati horrei communiter inter se gerent ita quod utraque pars suam adhibebit seram et sere custodem Et ut hec compositio firma et stabilis perseveret eam scripti et sigilli nostri munimine roboramus Hiis testibus Guarino priore de Sele Roberto monaco Bovone presbitero de Guassinghet Roberto capellano de Sele Rogero clerico Roberto presbitero de Suntingh Heimerico de Cnelle Cusino de Selvinton Willelmo capellano de Terring Avico de Lacote Radulfo Scotto et multis aliis