Charter Document - 01950204
| Charter Number: | 01950204 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1177 - 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Ex scripto gloriosissimi martiris Thome predecessoris nostri quod manibus nostris contrectavimus et oculis nostris perspeximus evidenter cognovimus quod idem gloriosus predecessor noster Thomas monasterio Sancti Bertini concessit ecclesiam de Chileham cum universis pertinentiis suis iuste et canonice possidendam et carta sua confirmavit sicut eam bone memorie Theodbaldus Cantuariensis archiepiscopus eidem monasterio Sancti Bertini concessit et carta sua confirmavit Nos igitur predictorum predecessorum nostrorum vestigiis inherentes prescriptam ecclesiam de Chileham cum universis pertinentiis suis prelibato monasterio Sancti Bertini in perpetuum confirmamus et sigilli nostri patrocinio communimus Testibus Benedicto abbate de Burgo Walerano archidiacono Baiocensi magistro Roberto de Inglessham Henrico Baiocensi Wilelmo de Vallibus Rogero Norwicensi et aliis multis
