Charter Document - 01950200
Charter Number: | 01950200 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1174 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus dilectis filiis archidiaconis decanis ministris ecclesiasticis de Herfordsira salutem gratiam et benedictionem Cum satis manifestum sit de singulis carugiis de Herfordsira de donationibus regum Anglie unum denarium et obolum in perpetuam elemosinam ecclesie Sancti Albani annuatim esse concessum et collatum solicitudini vestre mandamus et districte precipimus quatinus universos per officia vestra constitutos moneatis attentius et instantius inducatis atque ad salutem animarum vestrarum eis iniungatis ut prescriptam elemosinam sicut ab antiquo concessa est et scriptis regiis confirmata ita eam annuatim sine difficultate et contradictione cessante reddant et cum omni integritate et absque diminutione persolvant ut ab omnipotenti deo premium recipiant et retributionem Alioquin precipimus ut detentores eiusdem beneficii ecclesiastica mediante iustitia non differatis acrius cohercere ne dilecti filii nostri monachi Sancti Albani pro defectu iustitie iustam debeant ad nos querimoniam reportare Valete