Charter Document - 01950198
Charter Number: | 01950198 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus ad quos litere iste pervenerint salutem Ne semel sopite lites iterum suscitentur et bonum pacis contentio rediviva perturbet cause legitimo fine decise dispositione provida literis commendantur Inde est quod nos decessoris nostri gloriosi martiris Thome vestigiis inherentes transactionem factam inter ecclesiam Lincolniensem et monasterium Sancti Albani per bone memorie Robertum quondam Lincolniensem episcopum et Robertum quondam abbatem Sancti Albani super controversia subiectionis quam episcopus et ecclesia Lincolniensis ab abbate Sancti Albani et eius monasterio petebant utriusque consentiente capitulo et eam ad invicem literis legitime corroborante ratam habemus et sicut dominus noster illustris Anglorum rex Henricus carta sua confirmavit auctoritate qua fungimur confirmamus modis omnibus inhibentes ne quis de cetero pacem ecclesiarum salubriter et legitime reformatam et firmatam perturbare presumat Hiis testibus Gualeranno archidiacono Baiocensi dompno Benedicto cancellario nostro Herelewino et Radulfo capellanis magistro Ricardo de Suduuel magistro Petro Blesensi Willelmo de Norhal Radulfo de Wengham Thurstano de Hachest Willelmo medico de Wauton Iohanne de Cantuaria Henrico Baiocensi Henrico []