Charter Document - 01950195
Charter Number: | 01950195 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem gratiam et benedictionem Quanto artioris affectu dilectionis ecclesiam Roffensem et fratres in ea deo servientes diligimus eo propensius eorum utilitati honori et quieti prospicere dignum duximus Inde est quod universitati vestre notum esse volumus quod omnes donationes et concessiones omnium maneriorum et omnium terrarum et omnium ecclesiarum cum omnibus redditibus et rectitudinibus suis et omnium decimarum que hactenus concesse et donate sunt ecclesie sancti Andree apostoli que sita est in civitate Rouecestrie a quibuscumque sive regibus sive archiepiscopis vel episcopis seu comitibus seu aliis quibuslibet huius regni nobilibus concesse sunt aut donate ego Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus auctoritate michi a deo collata omnimodo ratas et in perpetuum stabiles esse confirmo et eas nominatim quas Gundulfus ecclesie illius episcopus ut ad usum monachorum illorum domino Christo et predicto apostolo devote famulantium permaneant ordinavit ego eidem ecclesie et eisdem monachis iure eterne hereditatis habendas et libere atque quiete confirmo possidendas et sicut prenominatus episcopus qui monachos illos in Roffensi ecclesia congregavit et ipsa maneria et terras quas in suo dominico habebat ipsis monachis a suo proprio victu discrevit discretas dedit videlicet Wldeham cum omnibus appenditiis suis Frendesberiam cum omnibus pertinentiis suis Stoches cum omnibus appenditiis suis Danintunam cum omnibus pertinentiis suis Sufflietham cum omnibus appenditiis suis Lamhetha cum omnibus pertinentiis suis Hedenham cum manerio Cudintuna nomine et cum omnibus XL hidis terre que appendent et omnes alias minutas terras et omnes redditus omnium terrarum quas suo tempore adquisivit et illis dedit ita firmiter et stabiliter in omnibus omnia ista monachis illis confirmo et corroboro Confirmo etiam eis ecclesias quas habent in Cantuariensi diocesi seu regum Anglorum sive antecessorum nostrorum vel aliorum fidelium liberalitate eis collatas similiter et decimas in diocesi nostra a dei fidelibus sibi concessas ecclesiam de Norfliete cum pertinentiis suis cum decimis de Ifeld et de la Dune ecclesiam de Boxle cum pertinentiis suis ecclesiam de Sturemutha cum omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam de Nortune cum omnibus adiacentiis decimas de Hamwolde de Dudindale de Bilsintune decimam de Bugel de Stalesfeld de Gillingham decimam de Geddinges et de Benchesham et alias ecclesias vel decimas quas adquisierunt vel inposterum rationabiliter adquirere poterunt et sicut beate memorie Anselmus et Theobaldus Cantuarienses archiepiscopi et Gundulfus et Ascelinus Roffenses episcopi possessiones et maneria omnia a rege Henrico confirmata confirmaverunt et eidem ecclesie et monachis predictis atque post illos in perpetuum victuris firmiter stabilia et stabiliter firma et illibata permanere sanxerunt et auctoritate dei omnipotentis patris filii et spiritus sancti et omnium sanctorum omnes illos qui aliquid de regia concessione et illorum institutione vel confirmatione infringerent excommunicaverunt ita et ego tantorum virorum exempla secutus institutiones concessiones confirmationes et omnia predicta ipsis monachis in perpetuum habenda firmiter stabilia et stabiliter firma et illibata permanere sanctio et sub eadem interminatione omnes qui vel eorum vel nostram confirmationem infirmare vel absque communi fratrum ecclesie illius consilio et consensu immutare presumpserint a liminibus sancte matris ecclesie ex auctoritate dei omnipotentis patris filii et spiritus sancti omniumque sanctorum sequestro et nisi ad congruam satisfactionem venerint eterni iudicis iram indignationem et maledictionem incurrant Huius confirmationis testes sunt Guerricus abbas de Faversham Benedictus cancellarius magister Galerannus Baiocensis archidiaconus []