Charter Document - 01950194
Charter Number: | 01950194 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1177 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum essent in presentia nostra constituti Aufredus prior de Waleton et Osbertus camerarius monachi Roffensis ecclesie et ad agendam ecclesie sue causam destinati proponerentque adversus Iohannem clericum personam ecclesie de Hesa quod idem Iohannes per duos annos detinuerat ecclesie Roffensis decem solidos annuos quos pro decimis Alani de Geddingis ei solvere tenebatur secundum conventionem inter ecclesiam Roffensem et ipsum Iohannem factam in pleno capitulo Roffensi et promisso ipsius Iohannis in verbo veritatis facto firmatam atque etiam cyrographo confirmatam sepedictus Iohannes prelibato Aufredo priori detulit iusiurandum ut si ipse ita esse iuraret sicut proposuerat de prescripta querela cederet in universum et decimas dimitteret ecclesie Roffensi pacifice possidendas Cumque memoratus Aufredus iusiurandum susciperet et sub prescripta forma iuraret sacrosanctis ewangeliis in medio propositis et tactis nos auctoritate qua fungimur adiudicavimus easdem decimas de Gedding ecclesie Roffensi ab omni reclamatione prefati Iohannis et omnium successorum suorum in perpetuum liberas et absolutas Et quoniam artioris affectu dilectionis ecclesiam Roffensem et fratres in ea domino famulantes diligimus necessarium duximus illorum utilitati honori et quieti perpetue prospicere et ne a quoquam valeant indebite molestari in posterum super possessionibus suis et libertatibus providere prehabito igitur consilio et diligenti tractatu cum conventu nostro et aliis viris prudentibus et discretis cognito iure predictorum monachorum per inspectionem instrumentorum suorum considerata etiam diutius illorum possessione per diligentem inquisitionem ad instantiam et petitionem S prioris Roffensis et fratrum eiusdem ecclesie auctoritate Cantuariensis ecclesie de assensu et voluntate conventus nostri concedimus et confirmamus prenominatis monachis decimas predictas similiter et omnes decimas quas percipiunt in diocesi nostra decimam scilicet quam percipiunt in parrochia de Gillingeham decimam etiam de Sreambroke in parrochia de Clive decimam de Ealdeham in parrochia de Wroteham decimam de Hamwolde in parrochia de Wednesberge decimam de Merile in parrochia de Herietesham decimam de Buggele in parrochia de Boctune decimam de Benchesham in parrochia de Croindenne decimas etiam quas percipiunt in Dudindale in Stalesfeld in Bilsintune Concedimus etiam et confirmamus eisdem monachis ecclesias quas habent in diocesi nostra ecclesiam scilicet de Boxle cum omnibus pertinentiis suis quam habent ex dono Henrici regis primi et ecclesiam de Nortune cum pertinentiis suis ex dono Fulconis de Newenham et ecclesiam de Sturmuth cum pertinentiis suis ex dono Willelmi filii Hamonis et ecclesiam de Norefl cum decimis de Yfeld et de la Dune et cum omnibus aliis pertinentiis suis ex dono venerabilis patris Anselmi predecessoris nostri et in predictis ecclesiis vicariorum presentationem quam quidem predictos monachos ante tempora nostra libere obtinuisse per evidentes probationes nobis innotuit Concedimus etiam et confirmamus eisdem monachis omnes redditus et omnes terras et omnes possessiones et omnes libertates quas ex collatione regum Anglie sive archiepiscoporum Cantuariensium seu episcoporum vel comitum aut baronum sive aliorum Christi fidelium ante tempora nostra obtinuerunt Quantum etiam in nobis est concedimus et confirmamus eisdem monachis omnia maneria omnes redditus omnes ecclesias omnes decimas et omnes possessiones a bone memorie Gundulfo ipsius ecclesie episcopo sive a successoribus suis ipsis ad victum suum assignatas et ordinatas ut ea omnia libere pacifice et hereditarie habeant in perpetuum et possideant Hanc autem concessionem et confirmationem nostram ab omnibus volumus inviolabiliter observari ut si quis eam infirmare temptaverit iram et indignationem dei omnipotentis incurrat et nisi ad congruam satisfactionem venerit cum Iuda proditore eternam accipiat condemnationem Ut igitur hec rata et inconcussa permaneant presens scriptum sigilli nostri testimonio roboravimus Huius confirmationis testes sunt Guerricus abbas de Favresham Benedictus cancellarius magister Galerannus Baiocensis archidiaconus magister Gerardus Pulcellus Guillelmus de Norhale magister Robertus de Inglesham magister Hugo de Suthwell Radulfus pincerna et alii multi Facta est autem hec carta anno ab incarnatione domini MCLXXVII idus Maii