Charter Document - 01950190

Charter Document - 01950190


Charter Number: 01950190
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint eternam in domino salutem Cum essent in presentia nostra constituti Aufredus prior de Waletune et Osbertus camerarius monachi Roffensis ecclesie et ad agendam ecclesie sue causam destinati proponerentque adversus Iohannem clericum personam ecclesie de Hesa quod idem Iohannes per duos annos detinuerat ecclesie Roffensis decem solidos annuos quos pro decimis Alani de Geddinges ei solvere tenebatur secundum conventionem inter ecclesiam Roffensem et ipsum Iohannem factam in pleno capitulo Roffensi et promisso ipsius Iohannis in verbo veritatis facto firmatam atque etiam cyrographo confirmatam sepedictus Iohannes prelibato Aufredo priori detulit iusiurandum ut si ipse ita esse iuraret sicut proposuerat de prescripta querela cederet in universum et decimas dimitteret ecclesie Roffensi pacifice possidendas Cumque memoratus Aufredus iusiurandum susciperet et sub prescripta forma iuraret sacrosanctis ewangeliis in medio propositis et tactis nos auctoritate qua fungimur adiudicavimus easdem decimas de Geddinges ecclesie Roffensi ab omni reclamatione prefati Iohannis in perpetuum liberas et absolutas Testibus Waleranno Baiocensi archidiacono []