Charter Document - 01950187

Charter Document - 01950187


Charter Number: 01950187
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis eternam in domino salutem Viros religiosos pastorali tenemur sollicitudine promovere et paci eorum ac quieti quantum nobis possibile est attentius providere Inde est quod nos dilectos filios nostros abbatem de Ponte Roberti et fratres suos monachos regulam beati Benedicti atque institutionem Cisterciensium fratrum profitentes sub protectione dei et ecclesie Cantuariensis ac nostre suscipientes quascunque possessiones quecunque bona inpresenciarum iuste et canonice possident aut in futurum quibuscunque iustis modis prestante domino poterunt adipisci ea qua fungimur auctoritate eis in perpetuum confirmamus specialiter vero totum feodum Pontis Roberti ubi ecclesia eorundem fratrum sita est quod dilectus filius noster Alvredus de Sancto Martino fundator illius domus eis dedit in perpetuam elemosinam cum parco et domibus et universis pertinentiis suis cum terris cultis et bosco et plano cum pascuis et pratis cum molendinis vivariis et stagnis viis et semitis et omnibus aliis rebus sicut carta eiusdem Aufredi testatur totam quoque terram quam idem Aufredus tenuerat in feudo firma de canonicis Sancte Marie de Hasting reddendo annuatim sex solidos pro omni servitio terram quoque quam idem Aufredus habuerat inter Winchelse et Clivesende cum domibus suis sicut ipse Aufredus eam eis concessit et dedit terram quoque de Farleia et terram Gencelini et terram de Pochelesesse quas memoratus Aufredus propriis sumptibus comparatas eis dedit et confirmavit libertates etiam et inmunitates quarumlibet consuetudinum quas illustris rex Anglie Henricus ii regia largitate eis concessit et carta sua confirmavit Statuimus igitur et ea qua fungimur auctoritate prohibemus ne quis eosdem fratres super prescriptis possessionibus suis temere turbare vel inquietare presumat aut quibuscunque vexationibus vel molestiis ullatenus infestare aut libertatibus et inmunitatibus ab apostolica celsitudine sibi induitis audeat contraire Quod si quis facere presumpserit nisi commonitus congrue satisfecerit et emendaverit divine ultioni et ecclesie Cantuariensis indignationi se noverit subiacere