Charter Document - 01950186
Charter Number: | 01950186 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1174 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod nos devocionem dilecte filie nostre M illustris comitisse Cestr et fervorem religionis dilectorum filiorum nostrorum canonicorum de Rapindon ex eorumdem celebri opinione plenius attendentes omnibus quicumque devotionis causa aut pietatis studio ecclesiam de Rapindon in honore sancte Trinitatis fundatam ea die sollempnitatis qua primo in eadem ecclesia divina officia celebrabuntur visitaverint aut infra octavum eiusdem sollempnitatis diem pro statu eiusdem ecclesie et benefactorum eius domino supplicaverint vere penitentibus et confessis de iniuncta sibi penitencia quindecim dies relaxamus omniumque bonorum que in Cantuariensi ecclesia fiunt participes esse concedimus Valete