Charter Document - 01950181

Charter Document - 01950181


Charter Number: 01950181
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Ad sollicitudinem nostram pertinere dinoscitur ea que viris ecclesiasticis et eorum usibus deputata sunt cura propensiore tueri et ne malignantium versutiis ullatenus turbentur plenissimum eis robur nostris auctoritatibus accommodare Ea propter ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus quod ecclesie sancte Marie de Persora omnes possessiones rationabiliter concessas et collatas omniaque iura que ab antiquis retro temporibus habere consuevit sicut ei rationabiliter concessa sunt et scriptis autenticis confirmata auctoritate qua fungimur confirmamus in perpetuum et corroboramus specialiter autem omnes rectitudines et consuetudines quas antiquitus habere solebat et de liberis hominibus et colonis Sancti Petri Westmonasteriensis scilicet duas partes decimarum omnium hominum de hundredo de Persora et alia omnia beneficia que solvi debent matrici ecclesie ubi corpora defunctorum sepeliuntur sicut a felicis memorie Gilberto abbate Westmonasterii et conventu concessa sunt eidem ecclesie de Persora et scriptis auctenticis que oculis nostris perspeximus rationabiliter confirmata et a predecessoribus nostris Theobaldo scilicet et gloriosissimo martire Thoma canonice corroborata et a diocesanis episcopis Symone et Iohanne quorum auctentica vidimus concessa et communita ita et nos concedimus et confirmamus et scripti et sigilli nostri patrocinio communimus Testibus magistro Gerardo domino Roberto de Novoburgo Walerano archidiacono Baiocensi et aliis