Charter Document - 01950180

Charter Document - 01950180


Charter Number: 01950180
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p228)

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint eternam in domino salutem Ex auctentico scripto Henrici de Noers satis aperte cognovimus quod idem Henricus assensu et voluntate Iuliane uxoris sue et Iordani generi sui concessit et dedit deo et Sancte Frideswide de Oxonia et canonicis ibidem deo servientibus ecclesiam de Chirchehull cum omnibus pertinentiis suis in liberam et puram ac perpetuam elemosinam pro salute animarum eorum et antecessorum suorum liberam et quietam ab omni seculari exactione et servitio Nichillominus etiam sicut ex eodem scripto cognovimus idem Henricus et Iuliana uxor eius dederunt corpora sua prefate ecclesie ita quod si vitam in melius mutare voluerint in eadem domo ad agendam vitam canonicam reciperentur Unde quoniam ex officio suscepti regiminis nobis imminet ut caritatis opera que a subditis nostris pietatis et devotionis intuitu facta esse noscuntur rata habeamus et firma factum predicti Henrici et Iuliane uxoris sue et Iordani generi sui multipliciter approbantes prescriptam concessionem et donationem eorum de prelibata ecclesia et pertinentiis suis necnon de corporibus ipsorum Henrici et Iuliane uxoris sue prelibate ecclesie et domui Sancte Frideswide sub prescripta forma donatis ratam habemus et firmam et auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri patrocinio ac presentis scripti testimonio coroboramus sicut carta predicti Henrici atque Iuliane uxoris sue et Iordani generi sui sigillis confirmata et consignata quam nos ipsi vidimus rationabiliter testatur Hiis testibus []