Charter Document - 01950174

Charter Document - 01950174


Charter Number: 01950174
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Ad solicitudinem et curam nostram pertinere dinoscitur ea que viris ecclesiasticis ac religiosis a fidelibus dei rationabiliter collata sunt sub protectione dei et sancte Cantuariensis ecclesie clementer suscipere et pastorali provisione et auctoritatis munimine confirmare Ea propter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos presenti scripto confirmasse dilectis filiis nostris monachis de Caritate apud Norht in ecclesia sancti Andree domino famulantibus universa beneficia que eis rationabiliter collata sunt queque ipsi in ecclesiis vel ecclesiasticis possessionibus canonice adepti esse dinoscuntur specialiter autem sicut eis rationabiliter concesse sunt et scriptis autenticis confirmate ecclesiam Omnium Sanctorum de Norhampton et omnes ecclesias eiusdem ville cum universis pertinendis suis et ecclesiam de Bragefeld cum terris et decimis suis et ecclesiam de Hardingstor cum pertinentiis suis et ecclesiam de Multon cum pertinendis suis et ecclesiam de Siwelle cum pertinentiis suis ecclesiam de Preston cum pertinentiis suis et ecclesiam de Billing cum pertinentiis suis et ecclesiam de Torp cum pertinentiis suis ecclesiam de Exton cum pertinentiis suis ecclesiam de Rihal cum pertinentiis suis ecclesiam de Hocton cum pertinentiis suis ecclesiam de Sulgrave cum pertinentiis suis ecclesiam de Quenton cum pertinentiis suis ecclesiam de Newton cum pertinentiis suis et alias ecclesiasticas possessiones quas canonice adepti sunt sicut etiam canonice eis concesse sunt et confirmate ita eis auctoritate qua fungimur confirmamus et scripti presentis patrocinio corroboramus et sigilli nostri munimine communimus Testibus magistro Gerardo Walerano archidiacono Baiocensi magistro Petro Blesensi Willelmo de Northal Radulfo de Wingham Radulfo de Sancto Martino Henrico de Baioc Rogero elemosinario Willelmo de Sottindon Rogero Norwicensi et aliis