Charter Document - 01950173
Charter Number: | 01950173 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1177 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus illam que est in domino salutem Ea que religiosis personis iuste et canonice collata esse noscuntur firma debent stabilitate gaudere et ne aliqua malignantium temeritate divellantur nostra interest attentius providere Ea propter ad universitatis vestre notitiam deveniat nos concessisse et confirmasse hac carta nostra dilectis filiis nostris canonicis de Novo Loco in Schyrewod ecclesiam de Hokenhale cum capella de Routhorn et omnibus ad eandem ecclesiam et capellam pertinentibus in perpetuum libere et pacifice possidendam sicut eis ad presentationem domini regis Anglorum ex institutione venerabilis fratris nostri R Conventrensis episcopi canonice collata est et confirmata Volumus ergo et ea qua fungimur auctoritate precipimus ut prelibati canonici pretaxatam ecclesiam cum capella et omnibus aliis ad eam pertinentibus sicut eam rationabiliter adepti sunt in libera et perpetua possideant elemosina statuentes et sub interminatione anathematis artius inhibentes ne quis huic nostre confirmationis pagine temere et contra iuris ordinem presumat obviare Testibus hiis magistro Gerardo Walerano Baiocensi W Glocestriensi archidiaconis magistro Roberto de Inglesham Henrico Baiocensi magistro Rogero Norwycensi Rogero elemosinario Willelmo de Sotindon et pluribus aliis